[14]
nam nisi multorum praeceptis multisque litteris
mihi ab adulescentia suasissem nihil esse in vita magno
opere expetendum nisi laudem atque honestatem, in ea
autem persequenda omnis cruciatus corporis, omnia pericula
mortis atque exsili1 parvi esse ducenda, numquam me pro
salute vestra in tot ac tantas dimicationes atque in hos
profligatorum hominum cotidianos impetus obiecissem2. sed
pleni omnes sunt3 libri, plenae sapientium voces, plena exemplorum
vetustas; quae iacerent in tenebris omnia, nisi litterarum
lumen accederet4. quam multas nobis imagines non
solum ad intuendum verum etiam ad imitandum fortissimorum
virorum expressas scriptores et Graeci et Latini reliquerunt!
quas ego mihi semper in administranda re publica
proponens animum et mentem meam ipsa cogitatione hominum
excellentium conformabam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.