[31]
qua re conservate, iudices, hominem pudore eo quem
amicorum videtis comprobari cum dignitate, tum etiam vetustate1,
ingenio autem tanto quantum2 id convenit existimari,
quod summorum hominum iudiciis3 expetitum esse videatis,
causa vero eius4 modi quae beneficio legis, auctoritate municipi,
testimonio Luculli, tabulis Metelli comprobetur. quae
cum ita sint, petimus5 a vobis, iudices, si qua non modo
humana verum etiam divina in tantis ingeniis6 commendatio
debet esse, ut eum qui vos, qui vestros imperatores, qui
populi Romani7 res gestas semper ornavit, qui etiam his
recentibus nostris vestrisque domesticis periculis aeternum
se testimonium laudis8 daturum esse profitetur, quique est
ex9 eo numero qui semper apud omnis sancti sunt habiti
itaque10 dicti, sic in vestram accipiatis fidem ut humanitate
vestra levatus potius quam acerbitate violatus esse videatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.