si quid est in me ingeni, iudices, quod1 sentio quam sit
exiguum, aut si qua exercitatio dicendi, in qua me non
infitior mediocriter esse versatum, aut si huiusce2 rei ratio
aliqua ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta,
a qua ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse,
earum rerum omnium vel in primis hic A. Licinius3 fructum
a me repetere4 prope suo iure debet. nam quoad longissime
potest mens mea respicere spatium praeteriti temporis et
pueritiae memoriam recordari ultimam, inde usque repetens
hunc video mihi principem et ad suscipiendam et ad ingrediendam
rationem horum studiorum exstitisse. quod si
haec vox huius hortatu praeceptisque conformata non nullis
aliquando saluti fuit, a quo id accepimus quo ceteris opitulari
et alios servare possemus5, huic profecto ipsi, quantum
est situm in nobis, et opem et salutem ferre debemus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.