[73]
dignitatem,
liberalitatem1, moderationem in privatis rebus, splendorem
in publicis? quae ita deformata sunt a fortuna2 ut tamen a
natura inchoata compareant. quae domus, quae3 celebratio
cotidiana, quae familiarium4 dignitas, quae studia amicorum,
quae ex quoque ordine multitudo! haec diu multumque5
et multo labore quaesita una eripuit hora. accepit P. Sulla,
iudices, volnus vehemens et mortiferum, verum tamen eius
modi quod videretur huius6 vita et natura accipere potuisse.
honestatis enim7 et dignitatis habuisse nimis magnam iudicatus
est cupiditatem; quam si nemo alius habuit in consulatu
petendo, cupidior iudicatus est hic fuisse quam
ceteri; sin etiam in aliis non nullis fuit iste consulatus
amor, fortuna in hoc fuit fortasse gravior quam in ceteris.
postea vero quis P.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.