[65]
lex dies fuit proposita paucos, ferri
coepta numquam, deposita1 est in senatu. Kalendis Ianuariis
cum in Capitolium nos senatum convocassemus, nihil
est actum prius, et id mandatu2 Sullae Q. Metellus praetor
se loqui dixit Sullam illam rogationem de se nolle ferri.
ex illo tempore L. Caecilius egit de re publica3 multa;
agrariae legi, quae tota a me reprehensa et abiecta est, se4
intercessorem fore professus5 est, improbis largitionibus restitit,
senatus auctoritatem numquam impedivit, ita se gessit
in tribunatu ut onere deposito domestici offici nihil postea
nisi de rei publicae commodis cogitarit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.