[60]
iam vero quod obiecit1 Pompeianos esse a Sulla impulsos
ut ad istam coniurationem atque2 ad hoc nefarium facinus
accederent, id cuius modi sit intellegere non possum. an tibi
Pompeiani coniurasse videntur? quis hoc dixit umquam3,
aut quae fuit istius rei vel minima suspicio? 'Diiunxit4,'
inquit, 'eos a colonis ut hoc discidio ac dissensione facta
oppidum in sua potestate posset per5 Pompeianos habere.'
primum omnis Pompeianorum colonorumque dissensio delata
ad patronos est, cum iam inveterasset ac multos annos
esset agitata6; deinde ita a patronis res cognita est ut nulla
in re a ceterorum sententiis Sulla dissenserit; postremo
coloni ipsi sic intellegunt, non Pompeianos a Sulla magis
quam sese esse defensos.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.