[19]
cum vestrorum periculorum, cum
huius urbis, cum illorum delubrorum atque templorum, cum
puerorum infantium, cum matronarum ac virginum veniebat
in mentem, et cum illae infestae ac funestae faces universumque
totius urbis incendium, cum tela1, cum caedes, cum
civium cruor, cum cinis patriae versari ante oculos atque
animum memoria refricare coeperat, tum denique ei resistebam,
neque solum illi hosti ac parricidae sed his etiam
propinquis illius, Marcellis, patri et filio, quorum alter apud
me parentis gravitatem, alter fili suavitatem obtinebat;
neque me2 arbitrabar sine summo scelere posse, quod maleficium
in aliis vindicassem, idem in illorum socio, cum
scirem, defendere.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.