[58]
ipse
autem Sittius—non enim mihi deserenda est causa amici
veteris atque hospitis—is homo est aut ea familia ac disciplina
ut hoc credi possit, eum bellum populo Romano1
facere voluisse? ut, cuius pater, cum ceteri deficerent finitimi
ac vicini, singulari exstiterit in rem publicam nostram
officio et fide, is sibi nefarium bellum contra patriam suscipiendum
putaret2? cuius aes alienum videmus, iudices, non
libidine, sed negoti gerendi studio esse contractum, qui ita
Romae debuit ut in provinciis et in regnis ei maximae3
pecuniae deberentur; quas cum peteret, non commisit ut
sui procuratores quicquam oneris absente se sustinerent;
venire omnis suas possessiones et patrimonio se ornatissimo
spoliari maluit quam ullam moram cuiquam fieri creditorum
suorum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.