[56]
at enim Sittius1 est ab hoc in ulteriorem Hispaniam missus ut
eam provinciam perturbaret. primum Sittius, iudices, L. Iulio
C. Figulo consulibus profectus est aliquanto ante furorem Catilinae
et suspicionem huius coniurationis; deinde est profectus
non tum primum sed cum in isdem locis aliquanto ante eadem
de causa aliquot annos fuisset, ac profectus est non modo ob
causam sed etiam ob2 necessariam causam, magna ratione
cum Mauretaniae rege contracta. tum autem, illo profecto,
Sulla procurante eius rem et gerente plurimis et pulcherrimis
P. Sitti praediis venditis aes alienum eiusdem dissolutum
est3, ut, quae causa ceteros ad facinus impulit, cupiditas
retinendae possessionis, ea Sittio non fuerit praediis deminutis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.