[47]
tu quoniam
minime ignoras consuetudinem dicendi meam, noli hac nova
lenitate1 abuti mea, noli aculeos orationis meae, qui reconditi
sunt, excussos arbitrari, noli id omnino a me putare2 esse
amissum3 si quid est tibi remissum atque concessum. Cum
illae valent apud me excusationes iniuriae tuae, iratus animus
tuus, aetas, amicitia nostra, tum nondum statuo te virium
satis habere ut ego tecum luctari et congredi debeam. quod
si esses usu4 atque aetate robustior, essem idem qui soleo cum
sum lacessitus; nunc tecum sic agam tulisse ut potius iniuriam
quam rettulisse gratiam videar.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.