[13]
qui vobis1 in consilio fuerunt,
qui vobiscum illa cognorunt, quibus ipsis periculum tum
conflari putabatur, qui Autronio non adfuerunt, qui in illum
testimonia gravia dixerunt, hunc defendunt, huic adsunt2, in
huius periculo declarant se non crimine coniurationis, ne
adessent ceteris, sed hominum maleficio deterritos esse. mei
consulatus autem tempus et crimen maximae coniurationis
a me defendetur. atque haec3 inter nos partitio defensionis4
non est fortuito, iudices, nec temere facta; sed cum videremus
eorum criminum nos patronos adhiberi quorum testes
esse possemus, uterque nostrum id sibi suscipiendum putavit
de quo aliquid scire ipse atque existimare potuisset.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.