[91]
O miserum et infelicem illum
diem quo consul omnibus centuriis P. Sulla renuntiatus est,
o falsam spem, o volucrem fortunam, o caecam cupiditatem,
o praeposteram gratulationem! quam cito illa omnia ex
laetitia et voluptate ad luctum et lacrimas recciderunt1, ut,
qui paulo ante consul designatus fuisset, repente nullum
vestigium retineret2 pristinae dignitatis! quid enim erat
mali quod huic spoliato fama, honore3, fortunis deesse videretur?
aut cui novae calamitati locus ullus relictus4? Vrget
eadem fortuna quae coepit, repperit novum maerorem, non
patitur hominem calamitosum uno malo5 adflictum uno in
luctu perire.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.