[85]
grave esse videtur eum1 qui investigarit
coniurationem, qui patefecerit, qui oppresserit, cui
senatus singularibus verbis gratias egerit, cui uni togato
supplicationem decreverit, dicere in iudicio: 'non defenderem,
si coniurasset.' non dico id quod grave est, dico illud
quod in his causis coniurationis non auctoritati adsumam,
sed pudori meo: 'ego ille coniurationis investigator atque
ultor certe non defenderem Sullam, si coniurasse arbitrarer.'
ego, iudices, de tantis omnium periculis cum quaererem
omnia, multa audirem, crederem non omnia2, caverem omnia3,
dico hoc quod initio4 dixi, nullius indicio5, nullius nuntio6,
nullius suspicione, nullius litteris7 de P. Sulla89 rem ullam
ad me esse delatam.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.