[10]
'in Autronium
testimonium dixisti,' inquit; 'Sullam defendis.' hoc totum
eius modi est, iudices, ut, si ego sum1 inconstans ac levis,
nec testimonio fidem tribui convenerit nec defensioni
auctoritatem; sin est in me ratio rei publicae, religio privati
offici, studium retinendae voluntatis bonorum, nihil minus
accusator debet dicere quam a me defendi Sullam, testimonio2
laesum esse Autronium. videor enim iam3 non solum
studium ad defendendas causas verum etiam4 opinionis
aliquid et auctoritatis adferre; qua ego et moderate5 utar,
iudices, et omnino non uterer, si ille me non coegisset.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.