[82]
'at idem eis1 qui ante
hunc causam de coniuratione dixerunt non adfuerunt.'
tanto scelere astrictis hominibus statuerunt nihil a se adiumenti,
nihil opis, nihil auxili ferri2 oportere. atque ut de
eorum constantia atque animo in rem publicam dicam quorum
tacita gravitas et fides de uno quoque loquitur neque
cuiusquam ornamenta orationis desiderat, potest quisquam
dicere3 umquam meliores, fortiores, constantiores consularis
fuisse quam his4 temporibus et periculis quibus paene oppressa
est res publica? quis non de communi salute
optime5, quis non fortissime, quis non constantissime sensit?
neque ego praecipue de consularibus disputo6; nam haec
et hominum ornatissimorum, qui praetores fuerunt, et universi
senatus communis est laus, ut constet post hominum memoriam
numquam in illo ordine plus virtutis, plus amoris
in rem publicam, plus gravitatis fuisse; sed quia sunt descripti
consulares, de his tantum mihi dicendum putavi
quod satis esset ad testandam7 omnium memoriam8, neminem
esse ex illo honoris gradu qui non omni studio, virtute,
auctoritate incubuerit ad rem publicam conservandam.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.