[80]
quid vero? haec auctoritas—saepe1 enim est de ea dicendum,
quamquam a me timide modiceque2 dicetur—quid?
inquam3, haec auctoritas nostra, qui a ceteris coniurationis
causis abstinuimus, P. Sullam defendimus, nihil hunc tandem
iuvabit? grave est hoc dictu4 fortasse, iudices, grave,
si appetimus aliquid; si, cum ceteri de nobis silent, non
etiam nosmet ipsi tacemus, grave; sed, si laedimur, si
accusamur, si in invidiam vocamur, profecto conceditis5,
iudices, ut nobis libertatem retinere liceat, si minus
liceat dignitatem.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.