[26]
ego, tantis a me beneficiis in re publica positis, si nullum
aliud mihi praemium ab1 senatu populoque Romano nisi
honestum otium postularem, quis non concederet? ceteri2
sibi haberent3 honores, sibi imperia, sibi provincias, sibi
triumphos, sibi alia praeclarae laudis insignia; mihi liceret
eius urbis quam conservassem conspectu tranquillo animo
et quieto frui. quid si hoc non postulo? si ille labor meus
pristinus, si sollicitudo, si officia, si operae, si vigiliae deserviunt
amicis, praesto sunt omnibus; si neque amici in foro
requirunt studium meum neque res publica in curia; si me
non modo non4 rerum gestarum vacatio sed neque honoris
neque aetatis excusatio vindicat a labore; si voluntas mea,
si industria, si domus, si animus, si aures patent omnibus;
si mihi ne ad ea quidem quae pro salute omnium gessi
recordanda et cogitanda quicquam relinquitur temporis:
tamen hoc regnum appellabitur, cuius vicarius qui velit esse
inveniri nemo potest?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.