[70]
circumspicite
paulisper mentibus vestris, ut alia mittamus1, hosce ipsos
homines qui huic adfines sceleri fuerunt. Catilina contra
rem publicam coniuravit. cuius aures umquam haec2 respuerunt?
conatum esse audacter3 hominem a pueritia non
solum intemperantia et scelere sed etiam consuetudine et
studio in omni flagitio, stupro, caede versatum4? quis eum
contra patriam pugnantem perisse miratur quem semper
omnes ad civile latrocinium natum putaverunt? quis
Lentuli societates cum indicibus, quis insaniam libidinum,
quis perversam atque impiam religionem recordatur qui
illum aut nefarie cogitasse5 aut stulte sperasse6 miretur?
quis de C. Cethego atque eius in Hispaniam profectione
ac de volnere Q. Metelli Pii cogitat cui non ad illius poenam
carcer aedificatus esse videatur?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.