[18]
veniebat
enim1 ad me et saepe veniebat Autronius multis cum
lacrimis supplex ut se defenderem, et se meum condiscipulum2
in pueritia, familiarem in adulescentia, conlegam in
quaestura commemorabat fuisse; multa mea in se, non nulla
etiam sua in me3 proferebat officia. quibus ego rebus, iudices,
ita flectebar animo atque frangebar ut iam4 ex memoria quas
mihi ipsi5 fecerat insidias deponerem, ut iam immissum esse
ab eo C. Cornelium qui me in meis sedibus6, in conspectu
uxoris7 ac liberorum meorum trucidaret obliviscerer. quae
si de uno me cogitasset, qua mollitia sum animi ac lenitate8,
numquam me hercule illius lacrimis ac precibus restitissem;
sed cum mihi patriae,
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.