[44]
sed tamen abs te, Torquate,
quaero: cum indicatus tuus esset inimicus1 et esset eius rei
frequens senatus et recens memoria testis, et tibi2, meo familiari
et contubernali, prius etiam edituri indicium fuerint
scribae mei, si voluisses, quam in codicem rettulissent, cur
cum3 videres aliter fieri4, tacuisti5, passus es, non mecum aut ut6
cum familiarissimo7 questus es aut, quoniam tam facile inveheris
in amicos, iracundius et8 vehementius expostulasti?
tu, cum tua vox numquam sit audita, cum indicio lecto, descripto,
divolgato quieveris, tacueris, repente tantam rem
ementiare9 et in eum locum te deducas ut, ante quam me
commutati indici coargueris, te summae neglegentiae tuo
iudicio10 convictum esse fateare?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 esset inim. T: inim. esset cett.
2 et tibi Halm: tibi codd.: tibique Meerdervoort
3 cur cum Nohl: cum codd.
4 ferri T: referri Orelli
5 cur tacisti ς mg., πb1c2k, ed. V
6 ut supplevi
7 familiarissimo scripsi: familiari meo codd.: familiari tuo Richter
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.