[40]
exclusus hac criminatione Torquatus rursus in me inruit,
me accusat; ait me aliter ac dictum sit1 in tabulas publicas
rettulisse. O di immortales!—vobis enim tribuo2 quae vestra
sunt, nec vero possum meo tantum3 ingenio dare ut tot res
tantas, tam varias, tam repentinas in illa turbulentissima
tempestate rei publicae mea sponte dispexerim4—vos profecto
animum meum tum conservandae patriae cupiditate
incendistis, vos me ab omnibus ceteris cogitationibus ad
unam salutem rei publicae convertistis5, vos denique in tantis
tenebris erroris et inscientiae clarissimum lumen menti meae
praetulistis6.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.