[38]
iam vero illud minime probari1 potest, Gallos
Autronio nominato putasse propter calamitatis similitudinem
sibi aliquid de Sulla esse quaerendum, Cassio, si hic esset
in eodem scelere, ne cum appellasset quidem Autronium,
huius in mentem venire potuisse. sed tamen quid2 respondit3
de Sulla Cassius? se nescire certum. 'non purgat,' inquit.
dixi antea: ne si argueret quidem tum denique, cum esset
interrogatus, id mihi4 criminosum videretur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.