[12]
quis
ergo intererat vestris consiliis? omnes hi quos vides huic
adesse et in primis Q. Hortensius; qui cum propter honorem
ac dignitatem atque animum eximium in rem publicam1, tum
propter summam familiaritatem summumque amorem2 in
patrem tuum cum3 communibus tum praecipuis patris tui
periculis commovebatur. ergo istius coniurationis crimen
defensum ab eo est qui interfuit, qui cognovit, qui particeps
et consili vestri fuit et timoris; cuius in hoc crimine propulsando
cum esset copiosissima atque ornatissima oratio,
tamen non minus inerat auctoritatis4 in ea quam facultatis.
illius igitur coniurationis quae facta contra vos, delata ad
vos, a vobis prolata esse dicitur, ego testis esse non potui;
non modo animo5 nihil comperi, sed vix6 ad auris meas istius
suspicionis fama7 pervenit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.