[20]
quid Murena interea? fortissimo
et sapientissimo viro, summo imperatori legatus,
L. Lucullo, fuit; qua in legatione duxit exercitum, signa
contulit, manum conseruit, magnas copias hostium fudit1,
urbis partim vi, partim obsidione cepit, Asiam istam refertam2
et eandem delicatam sic obiit3 ut in ea neque avaritiae
neque luxuriae vestigium reliquerit, maximo in bello sic est
versatus ut hic multas res et magnas sine imperatore gesserit,
nullam sine hoc imperator. atque haec quamquam
praesente L. Lucullo loquor4, tamen ne ab ipso propter
periculum nostrum concessam videamur habere licentiam
fingendi, publicis litteris testata sunt omnia, quibus L. Lucullus
tantum laudis5 impertiit6 quantum neque ambitiosus
imperator neque invidus tribuere alteri in communicanda
gloria debuit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.