[89]
sed quid eius matrem1 aut domum appello
quem nova poena legis et domo et parente et omnium
suorum consuetudine conspectuque privat? ibit igitur in
exsilium miser? quo? ad Orientisne partis in quibus
annos multos legatus fuit, exercitus2 duxit, res maximas
gessit? at habet magnum dolorem, unde cum honore
decesseris, eodem cum ignominia reverti. an se in contrariam
partem terrarum abdet, ut Gallia Transalpina, quem
nuper summo cum imperio libentissime viderit, eundem
lugentem, maerentem, exsulem videat? in ea porro
provincia quo animo C. Murenam fratrem suum aspiciet?
qui huius dolor, qui illius maeror erit, quae utriusque
lamentatio, quanta autem perturbatio fortunae atque
sermonis, cum3, quibus in locis paucis ante diebus factum
esse consulem Murenam nuntii litteraeque celebrassent4 et
unde hospites atque amici gratulatum Romam concurrerent5,
repente exstiterit6 ipse nuntius suae calamitatis!
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 eius matrem Zumpt: ego matrem codd.: ego matrem eius Halm
2 exercitus Lag. 9: et exercitus mei
3 cum Richter: quod codd.
4 celebrassent celebrarint Richter: celebrarant Boot
5 concurrerent χ2: concurrerint cett.: concurrerant Lag. 9, Boot
6 exstiterit scripsi: exciderit ψ2: excidet cett.: existet Gulielmius
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.