[86]
quae cum ita sint, iudices, primum rei publicae causa,
qua nulla res cuiquam potior debet esse, vos pro mea
summa et vobis cognita in re publica diligentia moneo,
pro auctoritate consulari hortor, pro magnitudine periculi
obtestor, ut otio, ut paci, ut saluti, ut vitae1 vestrae et
ceterorum civium consulatis; deinde ego idem et2 defensoris
et amici officio adductus oro atque obsecro, iudices, ut ne
hominis miseri et cum corporis morbo tum animi dolore
confecti, L. Murenae, recentem gratulationem nova lamentatione
obruatis3. modo maximo beneficio populi Romani
ornatus fortunatus videbatur, quod primus in familiam
veterem, primus in municipium antiquissimum consulatum
attulisset; nunc idem in4 squalore et sordibus5, confectus
morbo6, lacrimis ac maerore perditus vester est supplex,
iudices, vestram fidem obtestatur, vestram7 misericordiam
implorat, vestram potestatem ac vestras opes intuetur8.
nolite, per deos immortalis!
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2 idem et scripsi: fidem vel σχ: fide in vos (fidem vestram ψ2) cett.: idem vos Madvig
3 obruatis χ2ψ: observatis σπχ1: obstruatis cett.
4 in supplevi: om. codd.
5 sordibus Aχψ2: sordidus cett.
6 morbo Aπφω: idem ψ2: om. σχψ1 (ς lac. hab. inter vv. confectus et perditus, et in mg. lacrimis ac memore perditus)
7 vestram Halm: om. codd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.