[74]
at enim agit mecum austere et Stoice Cato, negat verum
esse adlici benivolentiam cibo, negat iudicium hominum in1
magistratibus mandandis corrumpi voluptatibus oportere.
ergo, ad cenam petitionis causa si quis vocat, condemnetur?
'quippe' inquit 'tu mihi summum imperium, tu summam2
auctoritatem, tu gubernacula rei publicae petas fovendis
hominum sensibus et deleniendis3 animis et adhibendis
voluptatibus? Vtrum lenocinium' inquit 'a grege delicatae
iuventutis, an orbis terrarum imperium a populo
Romano petebas?' horribilis oratio; sed eam usus, vita,
mores, civitas ipsa respuit. neque tamen Lacedaemonii,
auctores istius vitae atque orationis, qui cotidianis epulis in
robore accumbunt, neque vero Cretes quorum nemo gustavit
umquam cubans, melius quam Romani homines qui
tempora voluptatis laborisque dispertiunt res publicas suas
retinuerunt; quorum alteri uno adventu nostri exercitus
deleti sunt, alteri nostri imperi praesidio disciplinam suam
legesque conservant.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.