[73]
praefectum1 fabrum semel locum tribulibus suis dedisse,
quid statuent in viros primarios qui in circo totas tabernas
tribulium causa compararunt? haec omnia sectatorum,
spectaculorum, prandiorum item crimina a multitudine2 in
tuam nimiam diligentiam, Servi, coniecta sunt, in quibus
tamen Murena ab3 senatus auctoritate defenditur. quid
enim? senatus num obviam prodire crimen putat? non,
sed mercede. convince4. num sectari5 multos? non, sed
conductos. doce6. num locum ad spectandum dare aut
ad7 prandium invitare? minime, sed volgo, passim8. quid
est volgo? Vniversos. non igitur, si L. Natta, summo
loco adulescens, qui et quo animo iam9 sit et qualis vir
futurus sit videmus, in equitum centuriis voluit esse et ad
hoc officium necessitudinis et ad reliquum tempus gratiosus,
id erit eius vitrico10 fraudi aut crimini, nec, si virgo Vestalis,
huius propinqua et necessaria, locum suum11 gladiatorium12
concessit huic, non et illa pie fecit et hic a culpa est remotus.
omnia haec sunt officia necessariorum, commoda
tenuiorum, munia candidatorum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2 crimina multitudine invita tua nimia diligentia, Servi, collecta Madvig
3 ab (a φ) codd., del. Ernesti
4 convince mercede convince Hotoman
5 sectari ed. Guar.: sectare codd.
6 doce conductos doce Hotoman
8 passim om. Lag. 9, del. Beck (sed cf. Pet. Cons. 44 in conviviis... et passim et tributim)
9 iam om. w, del. Halm
12 gladiatoribus Lambinus
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.