[71]
noli igitur eripere hunc inferiori generi hominum
fructum offici, Cato; sine eos qui omnia a nobis sperant
habere ipsos quoque aliquid quod nobis tribuere possint.
si nihil erit praeter ipsorum1 suffragium, tenues, etsi2 suffragantur,
nil valent gratia. ipsi denique, ut solent loqui, non
dicere pro nobis, non spondere, non vocare domum suam
possunt3. atque haec a nobis petunt omnia neque ulla
re alia quae a nobis consequuntur nisi opera sua compensari
putant posse. itaque et legi Fabiae quae est de numero
sectatorum, et senatus consulto quod est L. Caesare4 consule
factum restiterunt. nulla est enim poena quae possit
observantiam tenuiorum ab hoc vetere instituto officiorum
excludere.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.