[61]
et quoniam non est nobis haec oratio habenda aut in
imperita multitudine aut in aliquo conventu agrestium,
audacius paulo de studiis humanitatis quae et mihi et vobis
nota et iucunda1 sunt disputabo. in M. Catone, iudices,
haec bona quae videmus divina et egregia ipsius scitote
esse propria; quae non numquam requirimus, ea sunt
omnia non a natura verum2 a magistro. fuit enim quidam
summo ingenio vir, Zeno, cuius inventorum aemuli Stoici
nominantur. huius sententiae sunt et praecepta eius modi3.
sapientem gratia numquam moveri, numquam cuiusquam
delicto ignoscere; neminem misericordem esse nisi stultum
et levem; viri non esse neque exorari neque placari;
solos sapientes esse, si distortissimi sint, formosos, si
mendicissimi, divites, si servitutem serviant, reges; nos
autem qui sapientes non sumus4 fugitivos, exsules,
hostis, insanos denique esse dicunt; omnia peccata esse
paria; omne delictum scelus esse nefarium, nec minus
delinquere eum qui gallum gallinaceum, cum opus non
fuerit, quam eum qui patrem suffocaverit; sapientem nihil
opinari, nullius rei paenitere, nulla in re falli, sententiam
mutare numquam.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.