[12]
hic vero, iudices, et fuit in Asia
et viro fortissimo, parenti suo, magno adiumento in periculis,
solacio in laboribus, gratulationi in victoria fuit. et si
habet Asia suspicionem luxuriae quandam, non Asiam numquam
vidisse sed in Asia continenter vixisse laudandum
est. quam ob rem non Asiae nomen obiciendum1 Murenae
fuit ex qua laus familiae, memoria generi, honos et gloria
nomini constituta est, sed aliquod aut in Asia susceptum
aut ex Asia deportatum flagitium ac dedecus. meruisse
vero stipendia in eo bello quod tum populus Romanus non
modo maximum sed etiam2 solum gerebat virtutis, patre
imperatore libentissime meruisse pietatis, finem stipendiorum
patris victoriam ac triumphum fuisse felicitatis fuit. maledicto
quidem idcirco nihil in hisce rebus loci est quod
omnia laus occupavit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.