[6]
negat1 esse eiusdem severitatis Catilinam exitium rei
publicae intra moenia molientem verbis et paene imperio
ex2 urbe expulisse et nunc pro L. Murena dicere. ego
autem has partis3 lenitatis et misericordiae quas me natura
ipsa docuit semper egi libenter, illam vero gravitatis severitatisque
personam non appetivi, sed ab re publica mihi
impositam sustinui, sicut huius imperi dignitas in summo
periculo civium postulabat. quod si tum, cum res publica
vim et severitatem desiderabat, vici naturam et tam vehemens
fui quam cogebar, non quam volebam, nunc cum
omnes me causae ad misericordiam atque ad4 humanitatem
vocent, quanto tandem studio debeo naturae meae consuetudinique
servire? ac de officio defensionis meae ac de
ratione accusationis tuae fortasse etiam alia in parte
orationis dicendum nobis erit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.