[51]
tum igitur,
his rebus auditis, meministis fieri senatus consultum referente
me ne postero die comitia haberentur, ut de his rebus in
senatu agere possemus. itaque postridie frequenti senatu
Catilinam excitavi atque eum de his rebus iussi, si quid
vellet, quae ad me adlatae essent dicere. atque ille, ut
semper fuit apertissimus, non se purgavit sed indicavit
atque induit. tum enim dixit duo corpora esse1 rei publicae,
unum debile infirmo capite, alterum firmum sine capite;
huic, si2 ita de se meritum esset, caput se vivo non defuturum.
congemuit senatus frequens neque tamen satis severe pro
rei indignitate decrevit; nam partim ideo fortes in decernendo
non erant, quia nihil timebant, partim, quia omnia3.
erupit4 e senatu triumphans gaudio quem omnino vivum
illinc exire non oportuerat, praesertim cum idem ille in
eodem ordine paucis diebus ante Catoni, fortissimo viro,
iudicium minitanti ac denuntianti respondisset, si5 quod
esset6 in suas fortunas incendium excitatum, id se non aqua
sed ruina restincturum7.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.