[43]
et quoniam ostendi, iudices, parem dignitatem ad consulatus
petitionem, disparem fortunam provincialium negotiorum
in Murena atque in Sulpicio fuisse, dicam iam apertius
in quo meus necessarius fuerit inferior, Servius, et ea dicam
vobis audientibus amisso iam tempore quae ipsi soli re
integra saepe dixi. petere consulatum nescire te, Servi,
persaepe tibi dixi; et in eis rebus ipsis quas te magno et
forti animo et agere et dicere videbam tibi solitus sum
dicere magis te fortem accusatorem1 mihi videri quam
sapientem candidatum. primum accusandi terrores et
minae quibus tu cotidie uti solebas sunt fortis viri, sed et
populi opinionem a spe2 adipiscendi avertunt et amicorum
studia debilitant. nescio quo pacto semper hoc fit — neque
in uno aut altero animadversum est sed iam in pluribus —
simul atque candidatus accusationem meditari visus est,
ut honorem desperasse videatur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.