[42]
quid tua sors? tristis, atrox, quaestio
peculatus ex altera parte lacrimarum et squaloris, ex altera
plena accusatorum1 atque indicum; cogendi iudices inviti,
retinendi contra voluntatem; scriba damnatus, ordo totus
alienus2; Sullana gratificatio reprehensa, multi viri fortes
et prope pars civitatis offensa est3; lites severe aestimatae;
cui placet obliviscitur, cui dolet meminit. postremo tu in
provinciam ire noluisti4. non possum id in te reprehendere
quod in me ipso et praetore et consule5 probavi. sed tamen
L. Murenae provincia multas bonas gratias cum optima
existimatione attulit. habuit proficiscens dilectum6 in
Umbria; dedit ei facultatem res publica liberalitatis, qua
usus multas sibi tribus quae municipiis Umbriae conficiuntur
adiunxit. ipse7 autem in Gallia ut nostri homines desperatas
iam pecunias exigerent aequitate diligentiaque perfecit. tu
interea Romae scilicet8 amicis praesto fuisti; fateor; sed
tamen illud cogita non nullorum amicorum studia minui
solere in eos a quibus provincias contemni intellegunt9.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 accusatorum Novák (coni. eandem ipse feci): catenarum codd.: calumniarum Richter (cf. § 7 cattio, captio = accusatio et § 43)
2 alienatus Halm
3 est del. Lambinus
5 et praetore et consule Gruter: et ps et consule χ: et praes. (om. et praes. ω) consule (consulto ψ2) cett.
7 ipsa Ernesti
8 Romae scilicet del. Halm (2)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.