[40]
L. Otho1,
vir fortis, meus necessarius, equestri ordini restituit non
solum dignitatem sed etiam voluptatem. itaque lex haec
quae ad ludos pertinet est omnium gratissima, quod honestissimo
ordini cum splendore fructus quoque iucunditatis est
restitutus. qua re delectant homines, mihi crede, ludi,
etiam illos qui dissimulant, non solum eos qui fatentur;
quod ego in mea petitione sensi. nam nos quoque habuimus
scaenam competitricem. quod si ego qui trinos ludos
aedilis feceram tamen Antoni ludis commovebar, tibi qui
casu nullos feceras nihil huius istam ipsam quam inrides
argenteam scaenam adversatam putas?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.