[82]
qui locus est, iudices, quod tempus, qui dies, quae
nox cum ego non ex istorum insidiis ac mucronibus non
solum meo sed multo etiam magis divino consilio eripiar
atque evolem? neque isti me meo nomine interfici1 sed
vigilantem consulem de rei publicae praesidio demoveri2
volunt. nec minus vellent, Cato, te quoque aliqua ratione,
si possent, tollere; id quod, mihi crede, et agunt et moliuntur.
vident quantum in te sit animi, quantum ingeni,
quantum auctoritatis, quantum rei publicae praesidi; sed,
cum consulari auctoritate et auxilio spoliatam vim tribuniciam
viderint, tum se facilius inermem et debilitatum te
oppressuros arbitrantur. nam ne3 sufficiatur consul non
timent. vident in tuorum potestate conlegarum fore; sperant
sibi D.4 Silanum, clarum virum, sine conlega, te sine
consule, rem publicam sine praesidio obici posse.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.