[77]
quid quod habes nomenclatorem? in
eo quidem fallis et decipis. nam, si nomine appellari abs
te civis tuos honestum est, turpe est eos notiores esse servo
tuo quam tibi. sin iam1 noris, tamenne2 per monitorem
appellandi sunt cum3 petis, quasi4 incertus sis5? quid quod,
cum6 admoneris, tamen, quasi tute noris, ita salutas? quid7,
postea quam es designatus, multo salutas neglegentius? haec
omnia ad rationem civitatis si derigas, recta sunt; sin perpendere
ad disciplinae praecepta velis, reperiantur pravissima.
qua re nec plebi Romanae eripiendi fructus isti sunt ludorum,
gladiatorum, conviviorum, quae omnia maiores nostri comparaverunt,
nec candidatis ista benignitas adimenda est
quae liberalitatem magis significat quam largitionem.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 iam scripst: etiam codd.: etiam si Lambinus
2 tamenne scripsi: tamen codd.
3 cum scripst: curam (cur ante ψ2, Naugerius) codd.
4 quasi Zumpt: quam codd.
5 incertus sis scripsi: incertum sit Lag. 9: inceravit (narravit ψ2) mei: insusurravit Naugerius)
6 quid quod cum Priscian (K. ii. 592): aquid quod ς: a (ad ψ2) quid cum χψ2: quid quom Aπ: a quid quom ψ: quid quomodo ω
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.