[69]
si etiam illud addam quod a consuetudine non abhorret,
rogatos esse multos, num aut criminosum sit1 aut
mirandum, qua in civitate rogati2 infimorum hominum filios
prope de nocte ex ultima saepe urbe deductum venire soleamus,
in ea non esse gravatos homines prodire hora tertia
in campum Martium, praesertim talis viri nomine rogatos?
quid? si omnes societates venerunt quarum ex numero
multi sedent3 iudices; quid? si multi homines nostri ordinis
honestissimi; quid? si illa officiosissima quae neminem
patitur non4 honeste in urbem introire tota natio candidatorum,
si denique ipse accusator noster Postumus obviam
cum bene magna caterva sua venit, quid habet ista multitudo
admirationis? omitto clientis, vicinos, tribulis, exercitum
totum5 Luculli qui ad triumphum per eos dies venerat;
hoc dico, frequentiam in isto officio gratuitam non modo
dignitati nullius6 umquam sed ne voluntati quidem defuisse.
at sectabantur7 multi.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.