[30]
duae sint artes igitur1 quae possint2 locare homines in amplissimo
gradu dignitatis, una imperatoris, altera oratoris
boni. ab hoc enim pacis ornamenta retinentur, ab illo
belli pericula repelluntur. ceterae tamen virtutes ipsae
per se multum valent, iustitia, fides, pudor, temperantia;
quibus te, Servi, excellere omnes intellegunt. sed nunc3 de
studiis ad honorem4 appositis, non de insita cuiusque virtute
disputo. omnia ista nobis studia de manibus excutiuntur,
simul atque aliqui motus novus5 bellicum canere coepit.
etenim, ut ait ingeniosus poeta et auctor valde bonus,
'proeliis promulgatis pellitur6 e medio' non solum ista vestra
verbosa simulatio prudentiae sed etiam ipsa illa domina
rerum, 'sapientia; vi geritur res, spernitur7 orator' non
solum odiosus in dicendo ac loquax verum etiam 'bonus;
horridus miles amatur,' vestrum vero studium totum iacet.
'non ex iure manum8 consertum, sed mage9 ferro' inquit
'rem repetunt.' quod si ita est, cedat, opinor, Sulpici10,
forum castris, otium militiae, stilus gladio, umbra soli; sit
denique in civitate ea prima res propter quam ipsa est civitas
omnium princeps.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 sint artes igitur scripsi: sint artes (ante lac. 4 litt. ς) ςA: sunt artes cett.
4 ad honorem χ: ab honorem ς: ab honore cett. appositis Lambinus: depositis (deposs. ς) codd.: potissimis Kayser
6 pellitur ψ2, Gellius xx. 10: bellitur ς: tollitur cett.
7 vi geritur res, spernitur Gellius: videtur (videre ω) respernitur ςAπψ1ω: videtur et spernitur φ: videtur resperni χ: videtur respui spernitur ψ2
9 mage Ascens. (3) ex Gellio: om. codd.
10 Sulpici om. w, del. Halm
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.