[59]
quid?
Ser. Galbam — nam traditum memoriae1 est2 — nonne proavo
tuo, fortissimo atque florentissimo viro, M. Catoni, incumbenti
ad eius perniciem populus Romanus eripuit? semper in
hac civitate nimis magnis accusatorum opibus et populus
universus et sapientes ac multum in posterum prospicientes
iudices restiterunt. nolo accusator in iudicium potentiam
adferat, non vim maiorem aliquam, non auctoritatem
excellentem, non nimiam gratiam. valeant haec omnia ad
salutem innocentium, ad opem impotentium, ad auxilium
calamitosorum, in periculo vero et in pernicie civium repudientur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.