[56]
quae cum sunt1 gravia, iudices, tum illud
acerbissimum est quod habet eos accusatores, non qui
odio inimicitiarum ad accusandum, sed qui studio accusandi
ad inimicitias descenderint2. nam ut omittam Servium
Sulpicium quem intellego non iniuria L. Murenae sed
honoris contentione permotum, accusat paternus amicus,
C. Postumus3, vetus, ut ait ipse, vicinus ac necessarius, qui
necessitudinis causas compluris protulit, simultatis nullam
commemorare potuit. accusat Ser. Sulpicius, sodalis
filius4, cuius ingenio paterni omnes necessarii munitiores
esse debebant. accusat M. Cato qui cum a Murena nulla
re umquam alienus fuit, tum5 ea condicione nobis6 erat in
hac civitate natus ut eius opes, ut ingenium7 praesidio multis
etiam alienis, exitio8 vix cuiquam inimico9 esse deberet10.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2 descenderint Lambinus: descenderent codd.
3 C. Zumpt: tum codd. (T. et hic et § 54 coni. Nohl)
4 filius Zumpt: fil. χ, om. ς, filii cett.
5 cum... tum Kayser: quamquam... tamen codd.
6 nobis ed. V, Ox. Canon. 304 m. 2: nobilis cett., del. Mommsen
7 ut ingen. et ingen. ed. Guar.: atque ingen. ed. V
8 alienis exitio ψ2, Lambinus: alienis ex7770 ς: alienissimis ψ1: alienissimo cett.
9 inimico ψ2: inimico || ς (cf. § § 13, 26): inimico ψ1: inimicus cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.