[48]
haec omnia tibi accusandi viam muniebant,
adipiscendi obsaepiebant.
atque ex omnibus illa plaga est iniecta petitioni tuae non
tacente me maxima, de qua ab homine ingeniosissimo et
copiosissimo, Q.1 Hortensio, multa gravissime dicta sunt.
quo etiam mihi durior locus est dicendi datus ut, cum ante
me et ille dixisset et vir summa dignitate et diligentia et
facultate dicendi, M. Crassus, ego in extremo non partem
aliquam agerem causae sed de tota re dicerem quod mihi
videretur. itaque in isdem rebus fere versor et quoad2
possum, iudices, occurro vestrae satietati3.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.