[23]
et quoniam mihi videris istam scientiam iuris tamquam
filiolam osculari tuam, non patiar te in tanto errore versari
ut istud nescio quid quod tanto opere didicisti1 praeclarum
aliquid esse arbitrere. Aliis ego te virtutibus, continentiae,
gravitatis, iustitiae, fidei, ceteris omnibus, consulatu et omni
honore semper dignissimum iudicavi; quod quidem ius
civile didicisti, non dicam operam perdidisti, sed illud dicam,
nullam esse in ista2 disciplina munitam ad consulatum viam.
omnes enim artes, quae nobis populi Romani studia concilient3,
et admirabilem dignitatem et pergratam utilitatem
debent habere.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.