[3]
et primum M. Catoni vitam ad certam rationis normam
derigenti1 et diligentissime perpendenti momenta officiorum
omnium de officio meo respondebo. negat fuisse rectum
Cato me et consulem et legis ambitus latorem et tam severe
gesto consulatu causam L. Murenae attingere. cuius
reprehensio me vehementer movet, non solum ut vobis,
iudices, quibus maxime debeo, verum etiam ut ipsi Catoni,
gravissimo atque integerrimo viro, rationem facti mei probem.
A quo tandem, M. Cato, est aequius consulem
defendi quam a consule? quis mihi in re publica potest
aut debet esse coniunctior quam is cui res publica a me
iam2 traditur sustinenda magnis meis laboribus et periculis
sustentata? quod si in eis3 rebus repetendis quae mancipi
sunt is periculum iudici4 praestare debet qui se nexu
obligavit, profecto etiam rectius in iudicio consulis designati
is potissimum consul5 qui consulem declaravit auctor benefici
populi Romani defensorque periculi esse debebit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.