[31]
verum haec Cato nimium nos1 nostris verbis magna
facere demonstrat et oblitos esse bellum illud omne Mithridaticum
cum mulierculis esse gestum. quod ego longe
secus existimo, iudices; deque eo pauca disseram; neque
enim causa in hoc continetur. nam si omnia bella quae
cum Graecis gessimus contemnenda sunt, derideatur de
rege Pyrrho triumphus M'. Curi, de Philippo T. Flaminini2,
de Aetolis M. Fulvi, de rege Perse L. Pauli, de Pseudophilippo
Q. Metelli, de Corinthiis L. Mummi. sin3 haec
bella gravissima victoriaeque eorum bellorum gratissimae4
fuerunt, cur Asiaticae nationes atque ille a te hostis contemnitur?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.