[14]
nihil igitur in vitam
L. Murenae dici potest, nihil, inquam, omnino, iudices1.
sic a me consul designatus defenditur ut eius nulla fraus,
nulla avaritia, nulla perfidia, nulla crudelitas, nullum petulans
dictum in vita2 proferatur. bene habet; iacta sunt
fundamenta defensionis. nondum enim nostris laudibus,
quibus utar postea, sed prope inimicorum confessione virum
bonum atque integrum hominem defendimus. quo constituto
facilior est mihi aditus ad contentionem dignitatis, quae
pars altera fuit accusationis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.