[24]
summa dignitas est in eis1 qui militari
laude antecellunt; omnia enim quae sunt in imperio et in
statu civitatis ab his defendi et firmari putantur; summa
etiam utilitas, si quidem eorum consilio et periculo cum re
publica tum etiam nostris rebus perfrui possumus. gravis
etiam illa est et plena dignitatis dicendi facultas quae saepe
valuit in consule deligendo, posse consilio atque oratione
et senatus et populi et eorum qui res iudicant mentis permovere.
quaeritur consul qui dicendo non numquam
comprimat tribunicios furores, qui concitatum populum
flectat, qui largitioni2 resistat. non mirum, si ob hanc
facultatem homines saepe etiam non nobiles consulatum
consecuti sunt, praesertim cum haec eadem res plurimas
gratias, firmissimas amicitias, maxima studia pariat. quorum
in isto vestro artificio, Sulpici, nihil est.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.