[22]
quamquam
est uno loco condicio melior externae victoriae quam domesticae,
quod hostes alienigenae aut oppressi serviunt aut
recepti1 beneficio se obligatos putant, qui autem ex numero
civium dementia aliqua depravati hostes patriae semel esse
coeperunt, eos, cum a pernicie rei publicae reppuleris, nec
vi coercere nec beneficio placare possis. qua re mihi cum
perditis civibus aeternum bellum susceptum esse video.
id ego vestro bonorumque omnium auxilio memoriaque
tantorum periculorum, quae non modo in hoc populo qui
servatus est sed in2 omnium gentium sermonibus ac mentibus
semper haerebit, a me atque a meis facile propulsari
posse confido. neque ulla profecto tanta vis reperietur
quae coniunctionem3 vestram equitumque Romanorum et
tantam conspirationem bonorum omnium confringere et
labefactare possit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.