[4]
qua re, patres conscripti, incumbite ad salutem rei publicae,
circumspicite omnis procellas quae impendent nisi providetis.
non Ti. Gracchus quod iterum tribunus plebis
fieri voluit, non C. Gracchus quod agrarios concitare conatus
est1, non L. Saturninus quod C. Memmium occidit, in
discrimen aliquod atque in vestrae severitatis iudicium
adducitur: tenentur ei qui ad urbis incendium, ad vestram
omnium caedem, ad Catilinam accipiendum Romae restiterunt,
tenentur litterae, signa, manus, denique unius
cuiusque confessio: sollicitantur Allobroges, servitia excitantur,
Catilina arcessitur, id est2 initum consilium ut
interfectis omnibus nemo ne ad deplorandum quidem
populi Romani nomen atque ad lamentandam tanti imperi
calamitatem relinquatur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.